- FOCATIUS Panis Isid
- FOCATIUS Panis Isidqui Hieronymo Subcinericius, Graecis ἐγκρυφίας et ἐχαρίτης, Hebr. ugga, vel ouga, et mutatâ formâ maog, panis est, in calido cinere coactus, inter panem vulgarem, et placentam medius, quem Rhodi in usu fuisse, discimus ex Polluce, Ο῾ δὲ ἐχαρίτης Ρ῾οδιακὸς, μεθόριος ἄρτου καὶ πλακοῦντος. Quo referendum, quod in Onkelo Exodi. c. 16. v. 32. manna sapuisse legitur, ut ἐχαρῖται in melle. Nam ἐχαρίτην melle conditum fuisse, refert Lynceus Samius, apud Athen. l. 3. et tantae suavitatis, ut eo vescentes vix satiarentur, et inter edendum semper esurirent, ut inter bibendum ebrii semper sitiunt. Ita coacti panis meminit Scriptura passim, Genes. c. 18. v. 6. Exodi c. 12. v. 39. inprimis 1. Regum. c. 19. v. 6. ubi de pane a corvo Eliae allato; Hoseae c. 7. v. 8. ubi Ephraimitae (qui gentibus ita se commiscuerant, ut Iudaicam religionem, quam in specie profitebantur, profanis Gentilium superstitionibus polluerent) cum eiusmodi pane, qui inter coquendum non fuit versus, conseruntur, et Ezech. c. 4. v. 12. quo Deus iubet, ut Propheta panem, pro carbonibus, humano stercore coactum comedat, quo miseros quandoqueve homines, ligni loco, uti notum; ut Erasm. in Prov. Boliti poenam de bubulo stercore in Frisia ad eundemusum adhiberi solito, testatur. Vide Sam. Bochart. Hierozoici part. prior. l. 2. c. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.